- BARBARIA etiam insul
- BARBARIA etiam insulGangetis Indiae fluvii Ptol.Item regio iuxta Arabicum sinum, unde mare Barbaricum. Steph. Item Barbaria Phrygia, et Troianum regnum. Horat. l. 1. ep. 2. v. 7.Graecia Barbariae lento collisa duello.Sciendum enim κατ ἐξοχὴν et proprie veluti, Barbaros a Latinis vocati Phrygas, unde tibia Barbara pro Phrygia apud Catullum, Carm. 65. v. 264. Aurum Barbaricum, i. e. Phrygium apud Virgilium l. 2. Aen. v. 904. Barbaricae vestes Phrygiae, vel acu pictae apud Lucretium, l. 2. v. 449. Hinc Barbaricarii, L. 1. l. 10. Codic. Phrygiones, vel acupictores. Ovidius quoque Barbariam posuit pro regione Getica, l. 3. Trist El. 10 v. 4.Me sciat in media vivere Barbaria.Apud eundem significat agrestem rusticitatem, sive ruditatem, l. 3. Amor. El. 8. v. 3.Iugenium quondam fuer at pretiosius aurô.At nunc Barbaria est grandis habere nibil.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.